Apocalypsis B. Joannis*

Caput 9: Versus 13

Ex quatuor cornibus.Per quatuor cornua intellige illa quatuor quae de Christo praedicantur, quae sunt nativitas, passio, resurrectio, et ascensio: circa quae alia sunt.Altaris aurei.Altare Christus, cornua altaris sunt praedicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel altare est Ecclesia, in qua sunt cornua, id est defensores aliorum, qui omnes ad idem tendunt. Vel per quatuor cornua intelligere possumus dogmata evangelica quae docent detegi fraudes Antichristi.Vocem unam.Praecones praeteriti temporis praemonent illos qui erunt tempore Antichristi.
(* Traductions européennes)